1melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis
2audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae
3praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum
4quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur
5quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis
6horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet
7exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur
8non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus
9fortioribus autem fortior instat cruciatio
10ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis
11qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant
12concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam
13clara est et quae numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quaerunt illam
14praeoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat
15qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet
16cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus
17quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis
18initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia
19cura ergo disciplinae dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est
20incorruptio autem facit esse proximum Deo
21concupiscentia itaque sapientiae deducet ad regnum perpetuum
22si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis
23[]
24quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem
25neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiae
26multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum et rex sapiens populi stabilimentum est
27ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis