Wisdom

Chapter 4

1melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines
2cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens
3multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt
4et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur
5confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti
6ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua
7iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit
8senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus
9et aetas senectutis vita inmaculata
10placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est
11raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius
12fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia
13consummatus in brevi explevit tempora multa
14placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia
15quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius
16condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti
17videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus
18videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit
19et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet
20venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum