1iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum invocat
2illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua
3tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam
4ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine rate aliquis adeat
5sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt
6sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata
7benedictum est enim lignum per quod fit iustitia
8per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est
9similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
10etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur
11propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis hominum et in muscipulum pedibus insipientium
12initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vitae est
13neque erant ab initio neque erunt in perpetuum
14supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis inventus est
15acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia
16deinde interveniente tempore convalescente iniqua consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum imperio colebantur figmenta
17hos quos in palam honorare non poterant homines propter quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine
18provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia
19ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit arte sua ut similitudinem in melius figuraret
20multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt
21et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis inposuerunt
22et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem appellant
23aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insaniae plenas vigilias habentes
24neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
25et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum