Wisdom

Chapter 12

1bonus enim spiritus tuus est in omnibus
2propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine
3et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae odiens
4quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacrificia iniusta
5et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo
6et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti perdere per manus parentum nostrorum
7ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae tibi omnium carior est terra
8sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent
9non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare
10sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum
11semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum
12quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra iudicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint quas tu fecisti
13nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti
14neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti
15cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui non debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute
16virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis
17virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis
18tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles posse
19docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae
20si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum per quae possint mutari a malitia
21cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum
22cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam
23unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta
24etenim in erroris via diutius erraverunt deos aestimantes haec quae in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum more viventes
25propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti
26qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum Dei iudicium experti sunt
27in his enim quae patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur per haec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis illis veniet