1haec illum qui primus finctus est patrem orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit
2et eduxit illum a delicto suo et dedit illi virtutem continendi omnia
3ab hac ut recessit iniustus in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit
4propter quem cum aqua deleret terram iterum sanavit sapientia per contemptibile lignum iustum gubernans
5haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit
6haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli
7cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis
8sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent
9sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit
10haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius
11in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit
12custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia
13haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam
14et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam
15haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum conprimebant
16intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis
17et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte
18transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam
19inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum
20et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter
21quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas