Tobit

Chapter 13

1aperiens autem Tobias senior os suum benedixit Dominum et dixit magnus es Domine in aeternum et in omnia saecula regnum tuum
2quoniam tu flagellas et salvas deducis ad infernum et reducis et non est qui effugiat manum tuam
3confitemini Domino filii Israhel et in conspectu gentium laudate eum
4quoniam ideo dispersit vos inter gentes quae ignorant eum ut vos narretis mirabilia eius et faciatis scire eos quia non est alius Deus omnipotens praeter eum
5ipse castigavit nos propter iniquitates nostras et ipse salvabit nos propter misericordiam suam
6aspicite ergo quae fecit vobiscum et cum timore et tremore confitemini illi regemque saeculorum exaltate in operibus vestris
7ego autem in terra captivitatis meae confitebor illi quoniam ostendit maiestatem suam in gentem peccatricem
8convertimini itaque peccatores et facite iustitiam coram Deo credentes quod faciat vobiscum misericordiam suam
9ego autem et anima mea in eo laetabimur
10benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi
11Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum
12confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum
13luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te
14nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt
15nomen magnum invocabunt in te
16maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te
17tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum
18beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua
19anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam
20beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem
21portae Hierusalem ex sapphyro et zmaragdo aedificabuntur et ex lapide pretioso omnis circuitus murorum eius
22ex lapide candido et mundo omnes plateae eius sternentur et per vicos eius alleluia cantabitur
23benedictus Dominus qui excitavit eam ut sit regnum eius in saecula saeculorum super eam amen