1Simon Onii filius sacerdos magnus qui in vita sua suffulsit domum et in diebus suis corroboravit
2templi etiam altitudo ab ipso fundata est duplex aedificatio excelsa parietis templi
3in diebus ipsius remanaverunt putei aquarum et quasi mare adimpleti sunt supra modum
4qui curavit gentem suam et liberavit illam a pernicie
5qui praevaluit amplificare civitatem qui adeptus est gloriam in conversatione gentis et ingressum domus et atrii amplificatus est
6quasi stella matutina in medio nebulae et quasi luna plena in diebus suis lucet
7et quasi sol refulgens sic ille effulsit in templo Dei
8quasi arcus effulgens in nebulam gloriae et quasi flos rosarum in diebus veris quasi lilia quae sunt in transitu aquae et quasi tus redolens in diebus aestatis
9quasi ignis effulgens et tus ardens in igni
10quasi vas auri solidum ornatum omni lapide pretioso
11quasi oliva pullulans et gyrus in altitudinem se tollens in accipiendo ipsum stolam gloriae et vestiri eum consummatione virtutis
12in ascensu altarii sancti gloriam dedit sanctitatis amictum
13in accipiendo autem partes de manu sacerdotum et ipse stans iuxta aram circa illum corona fratrum quasi plantatio cedri in monte Libano
14sic circa illum steterunt quasi rami in palma et omnes filii Aaron in gloria sua
15oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israhel et consummationem fungens in ara amplificare oblationem excelsi Regis
16porrexit manum suam in libatione et libavit de sanguine uvae
17et fudit in fundamenta altarii odorem divinum excelso Principi
18tunc exclamaverunt filii Aaron in tubis productilibus sonaverunt et auditam fecerunt magnam vocem in memoriam coram Deo
19tunc omnis populus simul properaverunt et ceciderunt in faciem super terram adorare Dominum suum et dare preces Deo omnipotenti excelso
20et amplificaverunt psallentes in vocibus suis et in magna domo auctus est sonus suavitate plenus
21et rogavit populus Dominum excelsum in prece usque dum perfectus est honor Domini et munus suum perfecerunt
22tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari
23et iteravit orationem suam volens ostendere virtutem Dei
24et nunc orate Dominum omnium qui magna fecit in omni terra qui auxit dies nostros a ventre matris nostrae et fecit nobiscum secundum suam misericordiam
25det nobis iucunditatem cordis et fieri pacem in diebus nostris in Israhel per dies sempiternos
26credere Israhel nobiscum esse misericordiam Dei ut sanet vos in diebus suis
27duas gentes odit anima mea tertia autem non est gens quam oderim
28qui sedent in monte Seir et Philisthim et stultus populus qui habitat in Sicimis
29doctrinam sapientiae et disciplinae scripsi in codice isto Iesus filius Sirach Hierosolymita qui renovavit sapientiam de corde suo
30beatus qui in istis versatur bonis qui ponit illa in corde suo sapiens erit semper
31si enim haec fecerit ad omnia valebit quia lux Dei vestigium eius est