Sirach

Chapter 48

1et surrexit Helias propheta quasi ignis et verbum ipsius quasi fax ardebat
2qui induxit in illos famem et imitantes illum invidia sua pauci facti sunt non poterant enim sustinere praecepta Domini
3verbo Domini exaltavit caelum et deiecit a se ignem terrae
4sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi
5qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei
6qui deiecisti reges ad perniciem et confregisti facile potentiam ipsorum et gloriosos de lecto suo
7qui audis in Sina iudicium et in Coreb iudicia defensionis
8qui ungues reges ad paenitentiam et prophetas facis successores post te
9qui receptus es in turbine ignis in curru equorum igneorum
10qui inscriptus es indiciis temporum et lenis iracundiam Domini conciliare cor patris ad filium et restituere tribus Iacob
11beati sunt qui te viderunt et in amicitia tua decorati sunt
12nam nos vita vivimus tantum post mortem autem non erit tale nomen nostrum
13Helias qui in turbine tectus est et in Heliseo conpletus est spiritus eius in diebus suis non pertimuit principem et potentia nemo vicit illum
14nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius
15in vita sua fecit monstra et in morte mirabilia opera ipsius
16in omnibus istis non paenituit populum et non recesserunt a peccatis suis usque dum deiecti sunt de terra sua et dispersi sunt in omnem terram
17et relicta est gens perpauca et princeps in domo David
18quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo alii autem multa commiserunt peccata
19Ezechias munivit civitatem suam et induxit in medium ipsius aquam et fodit ferro rupem et aedificavit ad aquam puteum
20in diebus ipsius ascendit Sennacherim et misit Rapsacen et sustulit manum suam contra illos et extulit manum suam in Sion et superbus factus est potentia sua
21tunc mota sunt corda et manus ipsorum et doluerunt quasi parturientes mulieres
22et invocaverunt Dominum misericordem et patentes manus extulerunt ad caelum et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum
23non est commemoratus peccatorum illorum neque dedit illos inimicis suis sed purgavit illos in manu Esaiae sancti prophetae
24subiecit castra Assyriorum et conteruit illos angelus Dei
25nam fecit Ezechias quod placuit Deo et fortiter ivit in via David patris sui quam mandavit illi Esaias propheta magnus et fidelis in conspectu Dei
26in diebus ipsius retro rediit sol et addidit regi vitam
27spiritu magno vidit ultima et obsecratus est lugentes in Sion usque in sempiternum
28ostendit futura et abscondita antequam evenirent