Sirach
Chapter 43
1altitudinis firmamentum pulchritudo est species caeli in visione gloriae
2sol in aspectu adnuntians in exitu vas admirabile opus Excelsi
3in meridiano exuret terram in conspectu ardoris eius quis poterit sustinere fornacem custodiens in operibus ardoris
4tripliciter sol exurens montes radios igneos exsuflans et refulgens radiis suis obcaecat oculos
5magnus Dominus qui fecit illum et in sermonibus eius festinavit iter
6et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum aevi
7a luna signum diei festi luminare quod minuitur in consummatione
8mensis secundum nomen eius est crescens admirabiliter in consummatione
9vas castrorum in excelsis in firmamento caeli resplendens
10species caeli gloriosa stellarum mundum inluminans in excelsis Dominus
11in verbis Sancti stabunt ad iudicium et non exardescent in vigiliis suis
12vide arcum et benedic qui fecit illum valde speciosus est in splendore suo
13gyravit caelum in circuitu gloriae suae manus Excelsi aperuerunt illum
14imperio suo adceleravit nivem et adcelerat coruscationes emittere iudicii sui
15propterea aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves
16in magnitudine sua posuit nubes et confracti sunt lapides grandinis
17in conspectu eius commovebuntur montes et in voluntate eius adspirabit notus
18vox tonitrui eius exprobravit terram tempestas aquilonis et congregatio spiritus
19sicut avis deponens ad sedendum aspargit nivem et sicut lucusta demergens descensus eius
20pulchritudinem coloris eius admirabitur oculus et super imbrem eius expavescet cor
21gelum sicut salem effundet super terram et dum gelaverit fiet tamquam cacumina tribuli
22frigidus ventus aquilo flabit et gelabit cristallus ab aqua super omnem congregationem aquarum requiescet et sicut lorica induet se aquis
23devorabit montes et exuret desertum et extinguet viridem sicut ignem
24medicina omnium in festinationem nebulae ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum
25in sermone eius silebit ventus et plantavit illum Dominus Iesus
26qui navigat mare enarrat periculum eius et audientes auribus non admirabimur
27illic praeclara et mirabilia opera varia genera bestiarum et omnium pecorum et creatura beluarum
28propter ipsum confirmatus est itineris finis et in sermone eius conposita sunt omnia
29multa dicemus et deficiemus verbis consummatio autem sermonum ipse est in omnibus
30gloriantes ad quid valebimus ipse enim Omnipotens super omnia opera sua
31terribilis Dominus et magnus vehementer
32quantumcumque potueritis supervalebit adhuc et admirabilis magnificentia eius
33benedicentes Dominum exaltate illum quantum potestis maior est enim omni laude
34exaltantes eum replemini virtute ne laboretis non enim habebitis
35quis vidit eum et enarrabit et quis magnificabit eum sicut est ab initio
36multa abscondita sunt maiora horum pauca enim vidimus operum eius
37omnia autem Dominus fecit et pie agentibus dedit sapientiam