1non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi et eris vere sine confusione et invenies gratiam in conspectu omnium hominum ne pro his omnibus confundaris et ne accipias personam ut delinquas
2de lege Altissimi et testamento et de iudicio iustificare impium
3de verbo sociorum et viatorum et de datione hereditatis amicorum
4de aequalitate staterae et ponderum et de adquisitione multorum et paucorum
5de correptione emptionis et negotiatorum et de multa disciplina filiorum servo pessimo latus sanguinare
6super mulierem nequam bonum est signum
7ubi manus multae sunt clude et quodcumque trades numera et adpende datum vero et acceptum omne describe
8de disciplina insensati et fatui et de senioribus qui iudicantur ab adulescentibus et eris eruditus in omnibus et probabilis in conspectu omnium virorum
9filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat
10nequando polluatur in virginitate sua et in paternis suis gravida inveniatur ne forte cum viro commorata transgrediatur aut certe sterilis efficiatur
11super filiam luxuriosam confirma custodiam nequando faciat te in obprobrium venire inimicis a detractatione in civitate et abiectione plebis et confundat te in multitudine populi
12omni homini noli intendere in specie et in medio mulierum noli commorari
13de vestimentis enim procedit tinea et a muliere iniquitas viri
14melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier et mulier confundens in obprobrium
15memor ero igitur operum Domini et quae vidi adnuntiabo in sermonibus Domini opera eius
16sol inluminans per omnia respexit et gloria Domini plenum est opus eius
17nonne Dominus fecit sanctos enarrare omnia mirabilia sua quae confirmavit Dominus omnipotens stabiliri in gloria sua
18abyssum et cor hominum investigavit et in astutia illorum excogitavit
19cognovit enim Dominus omnem scientiam et inspexit in signum aevi adnuntians quae praeterierunt et quae superventura sunt revelans vestigia occultorum
20non praeterit illum omnis cogitatus et non abscondit se ab eo ullus sermo
21magnalia sapientiae suae decoravit qui est ante saeculum et usque in saeculum neque adiectum est
22neque minuitur et non eget alicuius consilio
23quam desiderabilia omnia opera eius et tamquam scintillam quam est considerare
24omnia haec vivent et manent in saeculum et in omni necessitate omnia obaudiunt ei
25omnia duplicia unum contra unum et non fecit quicquam deesse
26uniuscuiusque confirmavit bona et quis satiabitur videns gloriam eius