Sirach

Chapter 41

1o mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis
2viro quieto et cuius viae directae sunt in omnibus et adhuc valenti accipere cibum
3o mors bonum est iudicium tuum homini indigenti et qui minoratur viribus
4defecto aetate et cui de omnibus cura est et incredibili qui perdit sapientiam
5noli metuere iudicium mortis memento quae ante te fuerunt et quae superventura sunt tibi hoc iudicium a Domino omni carni
6et quid superveniet in beneplacita Altissimi sive decem sive centum sive mille anni
7non est enim in inferno accusatio vitae
8filii abominationum fiunt filii peccatorum et qui conversantur secus domos impiorum
9filiorum peccatorum periet hereditas et cum semine illorum adsiduitas obprobrii
10de patre impio queruntur filii quoniam propter illum sunt in obprobrio
11vae vobis viri impii qui dereliquistis legem Domini altissimi
12et si nati fueritis in maledictione nascemini et si mortui fueritis in maledictione erit pars vestra
13omnia quae de terra sunt in terram convertentur sic impii a maledicto in perditionem
14luctus hominum in corpore ipsorum nomen autem impiorum delebitur
15curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi
16bonae vitae numerus dierum bonum autem nomen permanebit in aevo
17disciplinam in pace conservate filii sapientia enim abscondita et thesaurus occultus quae utilitas in utrisque
18melior est homo qui abscondit stultitiam suam quam homo qui abscondit sapientiam suam
19verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo
20non est enim bonum omnem inreverentiam observare et non omnia omnibus beneplacent in fide
21erubescite matrem et patrem de fornicatione et a praesidente et potente de mendacio
22a principe et iudice de delicto a synagoga et plebe de iniquitate
23a socio et amico de iniustitia de loco in quo habitas
24de furto de veritate Dei et testamento de discubitu in panibus et ab offuscatione dati et accepti
25a salutantibus de silentio a respectu mulieris fornicariae et ab aversione vultus cognati
26ne avertas faciem a proximo tuo ab auferendo partem et non restituendo
27ne respicias mulierem alieni viri et ne scruteris ancillam eius neque steteris ad lectum eius
28ab amicis de sermonibus inproperii et cum dederis ne inproperes