1honora medicum propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus
2a Deo est omnis medella et a rege accipiet dationem
3disciplina medici exaltabit caput illius et in conspectu magnatorum conlaudabitur
4Altissimus creavit de terra medicinam et vir prudens non abhorrebit illi
5nonne a ligno indulcata est amara aqua
6ad agnitionem hominum virtutis illorum et dedit homini scientiam Altissimus honorari in mirabilibus suis
7in his curans mitigavit dolorem et unguentarius facit pigmentum suavitatis et unctiones conficiet suavitatis et non consummabuntur opera eius
8pax enim Dei super faciem terrae
9fili in tua infirmitate non despicias sed ora ad Dominum et ipse curabit te
10averte a delicto et dirige manus et ab omni delicto munda cor tuum
11da suavitatem et memoriam similaginis et inpingua oblationem et da locum medico
12etenim illum Dominus creavit et non discedat a te quoniam opera eius sunt necessaria
13est enim tempus quando in manus eorum incurras
14ipsi vero Dominum deprecabuntur ut dirigat requiem eorum et sanitatem propter conversationem illorum
15qui delinquit in conspectu eius qui fecit eum incidat in manus medici
16fili in mortuum produc lacrimas et quasi dira passus incipe plorare et secundum iudicium contine corpus illius et non despicias sepulturam illius
17propter delaturam amare fer luctum illius uno die et consolare propter tristitiam
18[]
19a tristitia enim festinat mors et cooperiet virtutem et tristitia cordis flectet cervicem
20in abductione permanet tristitia et substantia inopis secundum cor eius
21non dederis in tristitia cor tuum sed repelle eam a te et memento novissimorum
22noli oblivisci neque enim est conversio et huic nihil proderis et te ipsum pessimabis
23memor esto iudicii mei sic enim erit et tuum mihi heri et tibi hodie
24in requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare illum in exitu spiritus sui
25sapientiam scribe in tempore vacuitatis et qui minoratur actu sapientiam percipiet qua sapientia replebitur
26qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum
27cor suum dabit ad versandos sulcos et vigilia eius in sagina vaccarum
28sic omnis faber et architectus qui noctem tamquam diem transigit qui sculpit signacula sculptilia et adsiduitas eius variat picturam cor suum dabit in similitudinem picturae et vigilia sua perficit opus
29sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri vapor ignis uret carnes eius et in calore fornacis concertatur
30vox mallei innovabit aurem eius et contra similitudinem vasi oculi eius
31cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornabit in consummatione
32sic figulus sedens ad opus suum convertens pedibus suis rotam qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum et innumera est omnis operatio eius
33in brachio suo formabit lutum et ante pedes suos curvabit virtutem suam
34cor suum dabit ut consummet linitionem et vigilia sua mundabit fornacem
35omnes hi in manibus suis speraverunt et unusquisque in arte sua sapiens est
36sine his omnibus non aedificatur civitas
37et non inhabitabunt nec inambulabunt et in ecclesiam non transilient
38super sellam iudicis non sedebunt et testamentum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur
39sed creaturam aevi confirmabunt et deprecatio illorum in operatione artis adcommodantes animam suam et conquirentes in lege Altissimi