Sirach

Chapter 36

1miserere nostri Deus omnium et respice nos et ostende nobis lucem miserationum tuarum
2et inmitte timorem tuum super gentes quae non exquisierunt te et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua
3adleva manum tuam super gentes alienas ut videant potentiam tuam
4sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis sic in conspectu nostro magnificaberis in illis
5ut cognoscant te sicut et nos agnovimus quoniam non est Deus praeter te Domine
6innova signa et inmuta mirabilia
7glorifica manum et brachium dextrum
8excita furorem et effunde iram
9extolle adversarium et adflige inimicum
10festina tempus et memento finis ut enarrent mirabilia tua
11in ira flammae devoretur qui salvatur et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem
12contere caput principum inimicorum dicentium non est alius praeter nos
13congrega omnes tribus Iacob et cognoscant quia non est Deus nisi tu ut enarrent magnalia tua et hereditabis eos sicut ab initio
14miserere plebi tuae super quam invocatum est nomen tuum et Israhel quem coaequasti primogenito tuo
15miserere civitati sanctificationis tuae Hierusalem civitati requiei tuae
16reple Sion inenarrabilibus verbis tuis et gloria tua populum tuum
17da testimonium quia ab initio creaturae tuae sunt et suscita precationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetae priores
18da mercedem sustinentibus te ut prophetae tui fideles inveniantur et exaudi orationes servorum tuorum
19secundum benedictionem Aaron de populo tuo et dirige nos in via iustitiae et sciant omnes qui inhabitant terram quia tu es Deus conspector saeculorum
20omnem escam manducabit venter et est cibus cibo melior
21fauces contingit cibum ferae et cor sensatum verba mendacia
22cor pravum dabit tristitiam et homo peritus resistet illi
23omnem masculum excipiet mulier et est filia melior filiae
24species mulieris exhilarat faciem viri sui et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium
25si est lingua curationis et mitigationis misericordiae non est vir illius contra filios hominum
26qui possidet mulierem inchoat possessionem adiutorium contra illum est et columna ut requies
27ubi non est sepis diripietur possessio et ubi non est mulier gemescit egens
28cui credit qui non habet nidum et deflectens ubicumque obscuraverit quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem