Sirach
Chapter 34
1vana spes et mendacium insensato viro et somnia extollunt inprudentes
2quasi qui adprehendit umbram et persequitur ventum sic et qui adtendit ad visa mendacia
3hoc secundum hoc visio somniorum ante faciem hominis similitudo hominis
4ab inmundo quid mundabitur et a mendace quid verum dicetur
5divinatio erroris et auguria mendacia et somnia malefacientium vanitas est
6et sicut parturientis cor tuum fantasiam patitur nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio ne dederis in illis cor tuum
7multos enim errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis
8sine mendacio consummabitur verbum et sapientia in ore fidelis conplanabitur
9qui non temptatus est quid scit vir in multis expertus cogitavit multa et qui multa didicit enarrabit intellectum
10qui non est expertus pauca recognoscit qui autem in multis factus est multiplicabit malitiam
11[]
12multa vidi errando et plurimas verborum consuetudines
13aliquotiens usque ad mortem periclitatus sum horum causa et liberatus sum gratia Dei
14spiritus timentium Deum quaeretur et in respectu illius benedicentur
15spes enim illorum in salvantem illos et oculi Dei in diligentes se
16qui timet Dominum nihil trepidabit et non pavebit quoniam ipse est spes eius
17timentis Dominum beata est anima eius
18ad quem respicit et quis est fortitudo eius
19oculi Domini super timentes eum protector potentiae firmamentum virtutis tegimen ardoris et umbraculum meridiani
20et precatio offensionis et adiutorium casus exaltans animam et inluminans oculos dans sanitatem vitam et benedictionem
21immolans ex iniquo oblatio est maculata et non sunt beneplacitae subsannationes iniustorum
22Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae
23dona iniquorum non probat Altissimus in oblationibus iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis
24qui offert sacrificium ex substantia pauperum quasi qui victimat filium in conspectu patris sui
25panis egentium vita pauperis est qui defraudat illum homo sanguinis
26qui aufert in sudore panem quasi qui occidit proximum suum
27qui effundit sanguinem et qui fraudem facit mercedem mercennario
28unus aedificans et unus destruens quid prodest illis nisi labor
29unus orans et unus maledicens cuius vocem exaudiet Deus
30qui baptizatur a mortuo et iterum tangit illum quid proficit lavatione illius
31sic homo qui ieiunat in peccatis suis et iterum eadem faciens quid proficit humiliando se orationem illius quis exaudiet