Sirach

Chapter 31

1vigilia honestatis tabefacit carnes et cogitatus illius auferet somnum
2cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam
3laboravit dives in congregatione substantiae et in requie sua replebitur bonorum suorum
4laboravit pauper in diminutione victus et in fine inops fit
5qui aurum diligit non iustificabitur et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea
6multi dati sunt in auri casus et facta est in facie ipsius perditio illorum
7lignum offensionis est aurum sacrificantium vae illis qui sectantur illud et omnis inprudens deperiet in illo
8beatus dives qui inventus est sine macula et qui post aurum non abiit nec speravit in pecunia et thesauris
9quis est hic et laudabimus eum fecit enim mirabilia in vita sua
10quis probatus est in illo et perfectus est et erit illi in gloria aeterna qui potuit transgredi et non est transgressus et facere mala et non fecit
11ideo stabilita sunt bona illius in Deo et elemosynas illius enarrabit ecclesia sanctorum
12de continentia supra mensam magnam sedisti non aperias super illam faucem tuam prior
13non dicas simulata sunt quae super illa sunt
14memento quoniam malum oculus nequa
15nequius oculo quid creatum est ideo ab omni facie sua lacrimabitur cum viderit
16ne extendas manum tuam prior et invidia contaminatus obrubescas
17nec conprimaris in convivio
18intellege proximi tui ex te ipso
19utere quasi homo frugi quae tibi adponuntur et non cum manducas multum odio habearis
20cessa prior causa disciplinae et noli nimius esse ne forte offendas
21et si in medio multorum sedisti prior illis non extendas manum tuam nec prior poscas bibere
22quam sufficiens est homini erudito vinum exiguum et in dormiendo non laborabis ab illo et non senties dolorem
23vigilia et cholera et tortura viro infrunito
24somnus sanitatis in homine parco dormiet usque in mane et anima illius cum ipso delectabitur
25et si coactus fueris in edendo multum surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitates
26audi me fili et ne spernas me et in novissimo invenies mea verba
27in omnibus operibus tuis esto velox et omnis infirmitas non occurret tibi
28splendidum in panibus benedicent labia multorum et testimonium veritatis illius fidele
29in nequissimo pane murmurabit civitas et testimonium nequitiae illius verum est
30diligentes in vino noli provocare multos enim exterminavit vinum
31ignis probat ferrum durum sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum
32aequavit in vita vinum hominibus si bibas illud moderate eris sobrius
33quae est vita quae minuitur vino
34quid defraudat vitam mors
35vinum in iucunditate creatum est non in ebrietate ab initio
36exultatio animae et cordis vinum moderate potatum
37sanitas est et corpori et animae
38vinum multum potatum inritationem et iram et ruinas multas facit
39amaritudo animae vinum multum potatum
40ebrietatis animositas inprudentis offensio minorans virtutem et faciens vulnera
41in convivio vini non arguas proximum et non despicias eum in iucunditate illius
42verba inproperii non dicas illi et non premas illum in repetendo