Sirach

Chapter 27

1propter inopiam multi deliquerunt et qui quaerit locupletari avertit oculum suum
2si in medio conpaginis lapidum palus figitur sic et inter medium venditionis et emptionis angustabitur peccatis
3conteretur delictum
4si non in timore Domini tenueris instanter cito subvertetur domus tua
5si in pertusura cribri remanebit stercus sic aporia hominis in cogitatu illius
6vasa figuli probat fornax et homines iustos temptatio tribulationis
7sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius sic verbum excogitatum hominis cordis
8ante sermonem non conlaudes virum haec enim temptatio est hominum
9si sequaris iustitiam adprehendes illam et indues quasi poderem honoris et inhabitabis cum ea et proteget te in sempiternum et in die agnitionis invenies firmamentum
10volatilia ad sibi similia conveniunt et veritas ad eos qui operantur illam revertetur
11leo venationi insidiatur semper sic peccata operantibus iniquitates
12homo sanctus in sapientia manet sicut sol nam stultus sicut luna inmutatur
13in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto
14narratio peccantium odiosa et risus illorum delictis peccati
15loquella multum iurans horripilationem capiti statuet et inreverentia ipsius obturatio aurium
16effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis
17qui denudat arcana amici perdet fidem et non inveniet amicum ad animum suum
18dilige proximum et coniungere fide cum illo
19quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum
20sicut enim homo qui perdit amicum suum sic qui perdit amicitiam proximi sui
21et sicut qui dimittit avem de manu sua sic reliquisti proximum tuum et non eum capies
22non illum sequaris quoniam longe abest effugit enim quasi caprea de laqueo quoniam vulnerata est
23conligare et maledicti est concordatio
24denudare autem amici mysteria desperatio est
25annuens oculo fabricat iniqua et nemo eum abiciet
26in conspectu oculorum tuorum condulcabit os tuum et super sermones tuos admirabitur novissime autem pervertet os suum et in verbis tuis dabit scandalum
27multa audivi et non coaequavi ei et Dominus odiet illum
28qui in altum mittit lapidem super caput eius cadet et plaga dolosi dividet vulnera
29et qui foveam fodit in illam decidet et qui statuit lapidem proximo offendet in eo et qui laqueum alio peribit in illo
30facienti nequissimum super ipsum devolvetur et non agnoscet unde adveniat illi
31inlusio et inproperium superborum et vindicta sicut leo insidiabitur illi
32laqueo peribunt qui oblectantur casu iustorum dolor autem consumet illos antequam moriantur
33ira et furor utraque execrabilia et vir peccator continens erit illorum