Sirach
Chapter 25
1in tribus placitum est spiritui meo quae sunt probata coram Deo et hominibus
2concordia fratrum et amor proximorum et vir et mulier sibi consentientes
3tres species odivit anima mea et adgravor valde animae illorum
4pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum
5in iuventute tua non congregasti et quomodo invenies eam in senectute tua
6quam speciosum canitiae iudicium et presbyteris cognoscere consilium
7quam speciosa veteranis sapientia et gloriosis intellectus et consilium
8corona senum multa peritia et gloria illorum timor Dei
9novem insuspicabilia cordis magnificavi et decimum dicam in lingua hominibus
10homo qui iucundatur in filiis vivens et videns subversionem inimicorum
11beatus qui inhabitat cum muliere sensata et qui in lingua sua non est lapsus et qui non servivit indignis se
12beatus qui invenit amicum verum et qui enarrat iustitiam auri audienti
13quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam sed non est super timentem Deum
14timor Dei super omnia superposuit
15beatus cui donatum est habere timorem Dei qui tenet illum cui adsimilabitur
16timor Dei initium dilectionis eius fidei autem initium adglutinandum est ei
17omnis plaga tristitia cordis est et omnis malitia nequitia mulieris est
18et omnem plagam et non plagam videbit cordis
19et omnem nequitiam et non nequitiam mulieris
20et omnem obductum et non obductum odientium
21et omnem vindictam et non vindictam inimicorum
22non est caput nequius super caput colubri
23et non est ira super iram inimici commorari leoni et draconi placebit quam habitare cum muliere nequa
24nequitia mulieris inmutat faciem eius et obcaecabit vultum suum tamquam ursus et quasi saccum ostendit in medio proximorum eius
25et audiens suspirabit modicum
26brevis malitia super malitiam mulieris sors peccatorum cadat super illam
27ascensus harenosus in pedibus veterani sic mulier linguata homini quieto
28ne respicias in mulieris speciem et non concupiscas mulierem in specie
29mulieris ira et inreverentia et confusio magna
30mulier si primatum habeat contraria est viro suo
31cor humile et facies tristis et plaga mortis mulier nequa
32manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum
33a muliere initium factum est peccati et per illam omnes morimur
34non des aquae tuae exitum nec modicum nec mulieri nequa veniam prodeundi
35si non ambulaverit ad manum tuam et confundet te in conspectu inimicorum
36a carnibus tuis abscide illam ne semper te abutatur