Sirach

Chapter 21

1fili peccasti non adicias iterum sed et de pristinis deprecare ut tibi remittatur
2quasi a facie colubri fuge peccata et si accesseris ad illa suscipient te
3dentes leonis dentes eius interficientes animas hominum
4quasi romphea bis acuta omnis iniquitas plagae illius non est sanitas
5cataplectatio et iniuriae adnullabunt substantiam sic substantia superbiae eradicabitur
6deprecatio pauperis ex ore usque ad aures eius veniet et iudicium festinato adveniet illi
7qui odit correptionem vestigium est peccatoris et qui timet Deum convertet ad cor suum
8notus a longe potens lingua audaci et sensatus scit labi se ab ipso
9qui aedificat domum inpendiis alienis quasi qui colligat lapides suos in hieme
10stuppa collecta synagoga peccantium et consummatio illorum flamma ignis
11via peccantium conplanata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebrae et poena
12qui custodit iustitiam continebit sensum eius
13consummatio timoris Dei sapientia et sensus
14non erudietur qui non est sapiens in bono
15est autem insipientia quae abundat in malo et non est sensus ubi abundat amaritudo
16scientia sapientis tamquam inundatio abundabit et consilium illius sicut fons vitae permanet
17cor fatui quasi vas confractum et omnem sapientiam non tenebit
18verbum sapiens quodcumque audierit scius laudabit et ad se adiciet audivit luxuriosus et displicebit illi et proiciet illud post dorsum suum
19narratio fatui quasi sarcina in via nam in labiis sensati invenietur gratia
20os prudentis quaeritur in ecclesia et verba illius cogitabunt in cordibus suis
21tamquam domus exterminata sic fatuo sapientia et scientia insensati inenarrabilia verba
22conpedes in pedibus stulto doctrina et quasi vincula manuum supra manum dexteram
23fatuus in risu inaltat vocem suam vir autem sapiens vix tacite ridebit
24ornamentum aureum prudenti doctrina et quasi brachiale in brachio dextro
25pes fatui facilis in domum proximi et homo peritus confundetur a persona potentis
26stultus a fenestra respiciet in domum vir autem eruditus foris stabit
27stultitia hominis audire per ostium et prudens gravabitur contumelia
28labia inprudentium stulta narrabunt verba autem prudentium statera ponderabuntur
29et in ore fatuorum cor illorum et in corde sapientium os illorum
30dum maledicit impius diabolum maledicit ipse animam suam
31susurrio coinquinabit animam suam et in omnibus odietur et qui manserit odiosus erit tacitus et sensatus honorabitur