Sirach
Chapter 20
1quam bonum est arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere
2concupiscentia spadonis devirginavit iuvenem
3sic qui facit per vim iudicium inique
4quam bonum est correptum manifestare paenitentiam sic enim effugies voluntarium peccatum est tacens qui invenitur sapiens
5et est odibilis qui procax est ad loquendum
6est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis
7homo sapiens tacebit usque ad tempus lascivus autem et inprudens non servabunt tempus
8qui multis utitur verbis laedit animam suam et qui potestatem sibi adsumit iniuste odietur
9est processio in malis viro indisciplinato et est inventio in detrimentum
10est datus qui non sit utilis et est datus cuius retributio duplex
11est propter gloriam minoratio et est qui ab humilitate levavit caput
12est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum
13sapiens in verbis se ipsum amabilem facit gratiae autem fatuorum effundentur
14datus insipientis non erit utilis tibi oculi enim illius septimplices sunt
15exigua dabit et multa inproperabit et apertio oris illius inflammatio est
16hodie fenerat quis et cras expetit et odibilis homo huiusmodi
17fatuo non erit amicus et non erit gratia bonis illius
18qui enim edunt panem illius falsi linguae sunt quotiens et quanti inridebunt eum
19neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit similiter et quod non erat habendum
20lapsus falsae linguae quasi qui pavimento cadens nam et sic casus malorum festinanter venient
21homo acharis quasi fabula vana in ore indisciplinatorum adsidua erit
22ex ore fatui reprobabitur parabola non enim dicit illam in tempore suo
23est qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua stimulabitur
24est qui perdit animam suam prae confusione et ab inprudenti persona perdet eam personae autem acceptione perdet se
25est qui prae confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis
26obprobrium nequa in homine mendacium et in ore indisciplinatorum adsidue erit
27potius furem quam adsiduitas viri mendacis perditionem autem ambo hereditabunt
28mores hominum mendacium sine honore et confusio illius cum ipso sine intermissione
29verbum parabolarum sapiens in verbis producet se ipsum et homo prudens placebit magnatis
30qui operatur terram suam inaltabit acervum fructuum et qui operatur iustitiam ipse exaltabitur qui vero placet magnatis effugiet iniquitatem
31xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi mutus in ore avertit correptiones eorum
32sapientia absconsa et thesaurus invisus quae utilitas in utrisque
33melius in hominibus qui abscondent insipientiam suam quam qui abscondunt sapientiam suam