Sirach

Chapter 18

1qui vivit in aeternum creavit omnia simul Deus solus iustificabitur et manet invictus rex in aeternum
2quis sufficit enarrare opera illius
3quis enim investigabit magnalia eius
4virtutem autem magnitudinis eius quis enuntiabit et quis adiciet enarrare misericordiam eius
5non est minuere neque adicere nec est invenire magnalia Dei
6cum consummaverit homo tunc incipit et cum quieverit operabitur
7quid homo et quae gratia illius et quid bonum aut quid nequam illius
8numerus dierum hominum multum centum anni quasi guttae aquae a mare et sicut calculus harenae sic exigui anni in die aevi
9propter hoc patiens est Deus in illis et effudit super eos misericordiam suam
10vidit praesumptionem cordis illorum quoniam mala est et cognovit subversionem illorum quoniam nequa est
11ideo adimplevit propitiationem suam in illis et ostendit illis viam aequitatis
12miseratio hominis circa proximum suum misericordia autem Dei super omnem carnem
13qui misericordiam habet et docet erudit quasi pastor gregem suum
14misereatur excipiens doctrinam miserationis et qui festinant in iudiciis eius
15fili in bonis non des querellam et omni dato non des tristitiam verbi mali
16nonne ardorem refrigerabit ros sic et verbum melius quam datus
17nonne ecce verbum super datum bonum et utraque cum homine iustificato
18stultus achariter inproperabit et datus indisciplinati tabescere facit oculos
19ante iudicium para iustitiam tibi et antequam loquaris disce
20ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga te ipsum et in conspectu Dei invenies propitiationem
21ante languorem humilia te et in tempore infirmitatum ostende conversationem tuam
22non inpediaris operari semper et non veteris usque ad mortem iustificari quoniam merces Dei manet in aeternum
23ante orationem praepara animam tuam et noli esse quasi homo qui temptat Deum
24memento irae in die consummationis et tempus retributionis in conversatione facies
25memento paupertatis in tempore abundantiae et necessitatem paupertatis in die divitiarum
26a mane usque ad vesperam mutatur tempus et haec omnia citata in oculis Dei
27homo sapiens in omnibus metuet et in diebus delictorum adtendet ab inertia
28omnis astutus agnovit sapientiam et invenienti eam dabit confessionem
29sensati in verbis et ipsi sapienter egerunt et intellexerunt veritatem et iustitiam et inploraverunt proverbia et iudicia
30de continentia animae post concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere
31si praestes animae tuae concupiscentiam eius faciet te in gaudium inimicis
32ne oblecteris in turbis nec in modicis ad duas est enim commissio illorum
33ne fueris mediocris in contentione ex fenore et non est tibi nihil in sacculo eris enim invidus tuae vitae