Sirach

Chapter 17

1Deus creavit de terra hominem et secundum imaginem suam fecit illum
2et iterum convertit illum in ipsam et secundum se vestivit illum virtutem
3numerum dierum et tempus dedit illi et dedit illi potestatem eorum quae sunt super terram
4posuit timorem illius super omnem carnem et dominatus est bestiarum et volatilium
5creavit ex ipso adiutorium similem ipsi consilium et linguam et oculos aures et cor dedit illis excogitandi et disciplinam intellectus replevit illos
6creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis
7posuit oculum ipsorum super corda illorum ostendere illis magnalia operum suorum
8et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius
9addidit illis disciplinam et legem vitae hereditavit illos
10testamentum aeternum constituit cum illis et iudicia sua ostendit illis
11et magnalia honoris eius vidit oculus illorum et honorem vocis audierunt aures illorum et dixit illis adtendite ab omni iniquo
12et mandavit illis unicuique de proximo
13viae illorum coram ipso sunt semper non sunt absconsae ab oculis ipsius
14in unamquamque gentem praeposuit rectorem
15et pars Dei Israhel facta est manifesta
16omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei et oculi eius sine intermissione inspicientes in viis eorum
17non sunt absconsa testamenta per iniquitatem eorum et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei
18elemosyna viri quasi sacculum cum ipso et gratiam hominis quasi pupillam conservabit
19et postea resurget et retribuet illis retributionem unicuique in caput illorum et convertet in interiores partes terrae
20paenitentibus autem dedit viam iustitiae et conrogavit deficientes sustinere et destinavit illis sortem veritatis
21convertere ad Deum et relinque peccata tua
22precare ante faciem et minue offendiculum
23refer te ad Dominum et avertere ab iniustitia et nimis odito execrationem
24et cognosce iustitias et iudicia Dei et sta in sorte propositionis et orationis altissimi Dei
25in partes vade saeculi sancti cum vivis et dantibus confessionem
26non demoreris in errore impiorum a mortuo quasi nihil perit
27confiteberis vivens vivus et sanus confiteberis et laudabis Deum et gloriaberis in miserationibus illius
28quam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se
29nec enim omnia possunt esse in hominibus quoniam non est inmortalis filius hominis et in vanitate malitiae placuerunt
30quid lucidius sole et hic deficiet aut quid nequius excogitabit caro et sanguis et hoc arguitur
31virtutem altitudinis caeli ipse conspicit et omnes homines terra et cinis