1et ne iucunderis in filiis impiis si multiplicentur non oblecteris super ipsos si non est timor Dei cum illis
2non credas vitae illorum et ne respexeris in labores illorum
3melior est enim unus timens Deum quam mille filii impii
4et utile mori sine filiis quam relinquere filios impios
5ab uno sensato inhabitabitur patria et a tribus impiis deseretur
6multa talia vidit oculus meus et fortiora horum audivit auris mea
7in synagoga peccantium exardebit ignis et in gente incredibili exardescit ira
8non exoraverunt pro peccatis suis antiquis gigantibus qui destruxerunt confidentes suae virtuti
9et non pepercit peregrinationi illorum et execratus est illos prae superbia verbi illorum
10non misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis peccatis
11et sicut sescenta milia peditum qui congregati sunt in duritia cordis sui et si unus fuisset cervicatus mirum si fuisset inmunis
12misericordia enim et ira est cum illo potens exoratio et effundens iram
13secundum misericordiam suam sic correptio illius hominem secundum operam suam iudicat
14non effugiet in rapinam peccator et non retardabit sufferentia misericordiam facientis
15omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum et secundum intellectum peregrinationis ipsius
16non dicas a Deo abscondar et ex summo quis mei memorabitur
17in populo magno non agnoscar quae est enim anima mea in tam inmensa creatura
18ecce caelum et caeli caelorum abyssus et universa terra et quae in eis sunt in conspectu illius commovebuntur
19montes simul et colles et fundamenta terrae et cum conspexerit illa Deus tremore concutientur
20et omne cor intellegetur
21et vias illius quis intellegit et procella quam nec oculus videbit hominis
22nam plurima opera illius sunt in absconsis opera iustitiae quis enuntiabit aut quis sustinebit longe enim est testamentum a quibusdam et interrogatio omnium in consummatione est
23qui minoratur corde cogitat inania et vir inprudens et errans cogitat stulta
24audi me fili et disce disciplinam sensus et in verbis meis adtende in corde
25edicam in aequitate disciplinam et scrutabor enarrare sapientiam et in verbis meis adtende in corde tuo et dico in aequitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio et in veritate enuntio scientiam eius
26in iudicio Dei opera ipsius ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum et initia ipsorum in gentibus suis
27ornavit in aeternum opera illorum nec esurierunt nec laboraverunt et non destiterunt ab operibus suis
28unusquisque proximum sibi non angustiavit usque in aevum
29non incredibiles verbo illius
30post haec Deus in terram respexit et implevit illam bonis suis
31anima omnis vitalis denudavit ante faciem ipsius et ipsa iterum reversio illorum