Sirach

Chapter 14

1beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus in tristitia delicti
2felix qui non habuit animi sui tristitiam et non excidit ab spe sua
3viro cupido et tenaci sine ratione est substantia et homini livido ad quid aurum
4qui acervat ex animo suo iniuste aliis congregat et in bonis illius alius luxuriabitur
5qui sibi nequa est cui alii bonus erit et non iucundabitur in bonis suis
6qui sibi invidet nihil est illo nequius et haec redditio est malitiae illius
7et si bene fecerit ignoranter et non volens facit et in novissimo manifestat malitiam suam
8nequa est oculus lividi et avertens faciem et despiciens animam suam
9insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis non satiabitur donec consummet arefaciens animam suam
10oculus malus ad mala et non satiabitur pane et in tristitia erit super mensam suam
11fili si habes benefac tecum et Deo bonas oblationes offer
12memor esto quoniam mors non tardat et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi testamentum enim huius mundi morte morietur
13ante mortem benefac amico tuo et secundum vires tuas exporrigens da pauperi
14non defrauderis a die bono et particula boni doni non te praetereat
15nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis
16da et accipe et iustifica animam tuam
17ante obitum tuum operare iustitiam quoniam non est apud inferos invenire cibum
18omnis caro sicut faenum veterescit et sicut folium fructificans in arbore viridi
19alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur
20omne opus corruptibile in fine deficiet et qui illud operatur ibit cum ipso
21et omne opus electum iustificabitur et qui operatur illud honorabitur in illo
22beatus vir qui in sapientia sua morietur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei
23qui excogitat vias illius in suo corde et in absconsis illius intellegens vadens post illam quasi vestigator et in viis illius consistens
24qui respicit per fenestras et in ianuas illius audiens
25qui requiescit iuxta domum illius et in parietibus illius figens palum statuet casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula eius bona per aevum
26statuet filios suos sub tegimen illius et sub ramis illius morabitur
27protegetur in subtegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet