Sirach

Chapter 13

1qui tetigerit picem inquinabitur ab illa et qui communicaverit superbo inducet superbiam
2pondus super se tollit qui honestiori communicat et ditiori te ne socius fueris
3quid communicabit caccabus ad ollam quando enim conliserint confringetur
4dives iniuste egit et fremebit pauper autem laesus tacebit
5si largitus fueris adsumet te et si non habueris derelinquet te
6si habes convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te
7si necessarius illi fueris subplantabit te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet quid opus est tibi
8et confundet te in cibis suis donec te exinaniat bis et ter et in novissimo derideat te postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te
9[]
10adtende ne seductus in stultitiam humilieris
11noli esse humilis in sapientia tua ne humiliatus in stultitiam seducaris
12advocatus a potentiore discede ex hoc enim magis te advocabit
13ne inprobus sis ne inpingaris et longe abesto ne eas in oblivionem
14ne retineas ex aequo loqui cum illo ne credas multis verbis illius ex multa enim loquella temptabit te et subridens interrogabit te de absconditis tuis
15inmitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis
16cave tibi et adtende diligenter auditui tuo quoniam cum subversione tua ambulas
17audiens vero illa quasi in somnis vide et vigilabis
18omni vita tua dilige Deum et invoca eum in salute tua
19omne animal diligit similem sibi sic et omnis homo proximum sibi
20omnis caro ad similem sibi coniungitur et omnis homo simili sui sociabitur
21si communicabit lupus agno aliquando sic peccator iusto
22quae communicatio sancto homini ad canem aut quae pax bona diviti ad pauperem
23venatio leonis onager in heremo sic pascua sunt divitum pauperes
24et sicut abominatio est superbo humilitas sic execratio divitis pauper
25dives commotus confirmatur ab amicis humilis autem cum ceciderit expellitur et a notis
26diviti decepto multi recuperatores locutus est superba et iustificaverunt illum
27humilis deceptus est et insuper arguitur locutus est sensate et non est datus ei locus
28dives locutus est et omnes tacuerunt et verbum illius usque ad nubes perducent
29pauper locutus est et dicunt quis est hic et si offenderit subvertunt illum
30bona est substantia cui non est peccatum in conscientia et nequissima paupertas in ore impii
31cor hominis inmutat faciem illius sive in bona sive in mala
32vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies et cum labore