20haec sunt quae coinquinant hominem non lotis autem manibus manducare non coinquinat hominem
21et egressus inde Iesus secessit in partes Tyri et Sidonis
22et ecce mulier chananea a finibus illis egressa clamavit dicens ei miserere mei Domine Fili David filia mea male a daemonio vexatur
23qui non respondit ei verbum et accedentes discipuli eius rogabant eum dicentes dimitte eam quia clamat post nos
24ipse autem respondens ait non sum missus nisi ad oves quae perierunt domus Israhel
25at illa venit et adoravit eum dicens Domine adiuva me
26qui respondens ait non est bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
27at illa dixit etiam Domine nam et catelli edunt de micis quae cadunt de mensa dominorum suorum
28tunc respondens Iesus ait illi o mulier magna est fides tua fiat tibi sicut vis et sanata est filia illius ex illa hora
29et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi
30et accesserunt ad eum turbae multae habentes secum mutos clodos caecos debiles et alios multos et proiecerunt eos ad pedes eius et curavit eos
31ita ut turbae mirarentur videntes mutos loquentes clodos ambulantes caecos videntes et magnificabant Deum Israhel
32Iesus autem convocatis discipulis suis dixit misereor turbae quia triduo iam perseverant mecum et non habent quod manducent et dimittere eos ieiunos nolo ne deficiant in via
33et dicunt ei discipuli unde ergo nobis in deserto panes tantos ut saturemus turbam tantam
34et ait illis Iesus quot panes habetis at illi dixerunt septem et paucos pisciculos
35et praecepit turbae ut discumberet super terram
36et accipiens septem panes et pisces et gratias agens fregit et dedit discipulis suis et discipuli dederunt populo
37et comederunt omnes et saturati sunt et quod superfuit de fragmentis tulerunt septem sportas plenas
38erant autem qui manducaverant quattuor milia hominum extra parvulos et mulieres
39et dimissa turba ascendit in naviculam et venit in fines Magedan