1et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
2et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
3Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
4et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
5et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
6at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
7in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
8relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
9et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis
10Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
11vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
12et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
14et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
15nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
16si quis habet aures audiendi audiat
17et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam
18et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
19quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
20dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem
21ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia