II Maccabees

Chapter 4

1Simon autem praedictus pecuniarum et patriae delator male loquebatur de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec et ipse fuisset incentor malorum
2provisoremque civitatis ac defensorem gentis suae et aemulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere
3sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per quosdam Simonis necessarios homicidia fierent
4considerans Onias periculum contentionis et Apollonium insanire utpote ducem Coelesyriae et Foenicis ad augendam malitiam Simonis ad regem se contulit
5non ut civium accusator sed communem utilitatem apud semet ipsum universae multitudinis considerans
6videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua
7sed post Seleuci vitae excessum cum suscepisset regnum Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Iason frater Oniae summum sacerdotium
8adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et trecenta et ex reditibus aliis talenta octoginta
9super haec promittebat et alia centum quinquaginta si potestati eius concederetur gymnasium et ephoebian sibi constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos scribere
10quod cum rex agnovisset et obtinuisset principatum statim ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit
11et amotis his quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Iohannem patrem Eupolemi qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legationem legitimam civium iura destituens prava instituta sancibat
12etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et optimos quosque ephoeborum in lupanaribus ponere
13erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et profectus gentilis et alienigenae conversationis propter impii et non sacerdotis Iasonis nefarium et inauditum scelus
14ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti essent sed contempto templo et sacrificiis neglectis festinarent participes fieri palestrae et praebitionis eius iniustae et in exercitiis disci
15et patrios quidem honores nihil habentes graecas glorias optimas arbitrabantur
16quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum instituta aemulabantur ac per omnia his consimiles esse cupiebant quos hostes et peremptores habuerant
17in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed haec sequens tempus declaravit
18cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex praesens esset
19misit Iason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas deputari
20sed haec oblata sunt quidem ab eo qui miserat in sacrificium Herculis propter praesentes autem datae sunt in fabricam navium triremis
21misso autem in Aegypto Apollonio Mnesthei filio propter primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens profectus inde venit Ioppen et inde Hierosolymam
22et magnifice ab Iasone et civitate susceptus cum facularum luminibus et laudibus ingressus est et inde Foenicen exercitum convertit
23et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis necessariis responsa perlaturum
24at ille commendatus regi cum magnificasset faciem potestatis eius in semet ipsum retorsit summum sacerdotium superponens Iasonem talenta argenti trecenta
25acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et ferae beluae iram gerens
26et Iason quidem qui proprium fratrem captivaverat ipse deceptus profugus in ammaniten expulsus est regionem
27Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus qui arce erat praepositus
28nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat quam ob causam utrique ad regem vocati
29Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre suo Sostratus autem praelatus est Cypris
30et cum haec agerentur contigit Tarsenses et Mallotas seditionem movere eo quod Antiochidi concubinae regis dono essent dati
31festinanter itaque rex venit sedare illos relicto suffecto uno ex comitibus suis Andronico
32ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea quaedam vasa templo furatus donavit Andronico et alia vendiderat Tyro et per vicinas civitates
33quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse in loco tuto se continens Antiochiae secus Dafnen
34unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum iureiurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo procedere statim eum peremit non veritus iustitiam
35ob quam causam non solum Iudaei sed et aliae quoque nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri iniusta
36sed regressum regem de Ciliciae locis adierunt Iudaei apud Antiochiam simul et Graeci conquerentes de iniqua nece Oniae
37contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad misericordiam lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et modestiam
38accensusque animis Andronicum purpura exutum circumduci per totam civitatem iubet et eodem loco quo in Onian impietatem commiserat sacrilegum vita privari Domino illi dignam poenam tribuente
39multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo adversus Lysimachum multo iam auro exportato
40turbis autem insurgentibus et animis ira repletis Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti coepit duce quodam Tyranno aetate pariter et dementia provecto
41sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum iacere
42et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus aerarium interfecerunt
43de his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari
44et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt missi viri tres a senioribus
45et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas pecunias ad suadendum regi
46itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi gratia regem adiit et a sententia deduxit
47et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit miseros autem qui etiam si apud Scytas causam dixissent innocentes iudicarentur morte damnavit
48cito ergo iniustam poenam dederunt qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt
49quam ob rem Tyri quoque indignati erga sepulturam eorum liberalissimi extiterunt
50Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad insidias civium