1Macchabeus autem et qui cum illo erant Domino se protegente templum quidem et civitatem recepit
2aras autem quas alienigenae per plateas extruxerant itemque delubra demolitus est
3et purgato templo aliud altare fecerunt et de ignitis lapidibus igne concepto obtulerunt sacrificia post biennium et incensum et lucernas et panes propositionis posuerunt
4quibus gestis rogabant Dominum prostrati in terram ne amplius malis talibus inciderent sed et si quando peccassent ut ab ipso mitius corriperentur et non blasphemis ac barbaris hominibus traderentur
5qua die autem templum ab alienigenis pollutum fuerat contigit eadem die purgationem fieri vicesima et quinta mensis qui fuit casleu
6et cum laetitia diebus octo egerunt in modum tabernaculorum recordantes quod ante modicum temporis diem sollemnem tabernaculorum in montibus more bestiarum egerant
7propter quod tyrsos et ramos virides et palmas praeferebant ei qui prosperavit mundari locum suum
8et decreverunt communi praecepto et decreto universae genti Iudaeorum omnibus annis agere dies istos
9et Antiochi quidem qui appellatus est Nobilis vitae excessus ita se habuit
10nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt
11hic suscepto regno constituit super negotia regni Lysiam quendam Foenicis et Syriae militiae principem
12nam Ptolomeus qui dicebatur Macer iusti tenax erga Iudaeos esse instituit et praecipue propter iniquitatem quae facta erat in eos et pacifice agere cum eis
13sed ob hoc accusatus ab amicis apud Eupatorem cum frequenter proditor audiret eo quod Cyprum creditus a Filometore Nobilem translatus etiam ab eo recessisset veneno vitam finivit
14Gorgias autem cum esset dux locorum adsumptis advenis frequenter Iudaeos debellabat
15Iudaei vero qui tenebant oportunas munitiones fugatos ab Hierosolymis suscipiebant et bellare temptabant
16hii vero qui erant cum Macchabeo per orationes Dominum rogantes ut esset sibi adiutor impetum fecerunt in munitiones Idumeorum
17multaque vi insistentes loca obtinuerunt occurrentes interemerunt et omnes simul non minus a viginti milibus trucidaverunt
18quidam autem cum confugissent in duas turres valde munitas omnem adparatum ad repugnandum habentes
19Macchabeus ad eorum expugnationem relicto Simone et Ioseppho item Macchabeo eisque qui cum ipsis erant satis multis ipse ad eas quae amplius perurguebant pugnas conversus est
20hii vero qui cum Simone erant cupiditate ducti a quibusdam qui in turribus erant suasi sunt pecunia et septuaginta milibus didragmis acceptis dimiserunt quosdam effugere
21cum autem Macchabeo nuntiatum esset quod factum est congregatis principibus populi accusavit quod pecunia fratres vendidissent adversariis eorum dimissis
22hos igitur proditores factos interfecit et confestim duas turres occupavit
23armis autem ac manibus omnia prospere agendo in duabus munitionibus plus quam viginti milia peremit
24Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Iudaeam capturus
25Macchabeus autem et qui cum ipso erant adpropiante illo deprecabantur Deum caput terra aspergentes lumbosque ciliciis praecincti
26ad altaris crepidinem provoluti ut sibi propitius inimicis autem eorum esset inimicus et adversaretur sicut lex dicit
27et ita post orationem sumptis armis longius de civitate procedentes et proximi hostibus effecti resederunt
28primo autem solis ortu utrique commiserunt isti quidem victoriae et prosperitatis sponsorem cum virtute Dominum habentes illi autem ducem belli animum habebant
29sed cum vehemens pugna esset apparuerunt adversariis de caelo viri quinque in equis frenis aureis decori ducatum Iudaeis praestantes
30ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant
31interfecti sunt autem viginti milia quingenti et equites sescenti
32Timotheus autem confugit in Gazara praesidium munitum cui praeerat Caereas
33Macchabeus autem et qui cum eo erant laetantes obsederunt praesidium diebus quattuor
34at hii qui in turres erant loci firmitate confisi super modum maledicebant et sermones nefandos iactabant
35sed cum dies quinta inlucesceret viginti iuvenes ex his qui cum Macchabeo erant accensi animis propter blasphemiam viriliter accesserunt ad murum et feroci animo incedentes ascendebant
36sed et alii similiter ascendentes turres portasque succendere adgressi atque ipsos maledicos vivos concremare
37per continuum autem biduum praesidio vastato Timotheum occultantem se in quodam reppertum loco peremerunt et fratrem illius Caerean et Apollofanem occiderunt
38quibus gestis in hymnis et confessionibus benedicebant Dominum qui magna fecit cum Israhel et victoriam illi dedit