1et surrexit Iudas qui vocabatur Macchabeus filius eius pro eo
2et adiuvabant eum omnes fratres eius et universi qui se coniunxerant patri eius et proeliabantur proelium Israhel cum laetitia
3et dilatavit gloriam populo suo et induit se loricam sicut gigans et succinxit se arma bellica sua in proeliis et protegebat castra gladio suo
4similis factus est leoni in operibus suis et sicut catulus leonis rugiens in venatione
5et persecutus est iniquos perscrutans eos et qui conturbabant populum suum succendit flammis
6et repulsi sunt inimici prae timore eius et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt et directa est salus in manu eius
7et exacerbabat reges multos et laetificabat Iacob in operibus suis et in saeculum memoria eius in benedictione
8et perambulavit civitates Iuda et perdidit impios ex eis et avertit iram ab Israhel
9et nominatus est usque ad novissimum terrae et congregavit pereuntes
10et congregavit Apollonius gentes et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israhel
11et cognovit Iudas et exiit obviam illi et percussit et occidit illum et ceciderunt vulnerati multi et reliqui fugerunt
12et accepit spolia eorum et gladium Apollonii abstulit Iudas et erat pugnans in eo omnibus diebus
13et audivit Seron princeps exercitus Syriae quod congregavit Iudas congregationem et ecclesiam fidelium secum
14et ait faciam mihi nomen et glorificabor in regno et debellabo Iudam et eos qui cum ipso sunt qui spernebant verbum regis
15et praeparavit se et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israhel
16et adpropinquaverunt usque Bethoron et exivit Iudas obviam illi cum paucis
17ut viderunt autem exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae quomodo poterimus pauci pugnare ad multitudinem tantam tam fortem et nos fatigati sumus ieiunio hodie
18et ait Iudas facile est concludi multos in manus paucorum et non est differentia in conspectu Dei caeli liberare in multis et in paucis
19quia non in multitudine exercitus victoria belli sed de caelo fortitudo est
20ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos et uxores nostras et filios nostros et ut spolient nos
21nos vero pugnabimus pro animabus nostris et legibus nostris
22et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram vos autem ne timueritis eos
23ut cessavit autem loquens insiluit in eos subito et contritus est Seron et exercitus eius in conspectu ipsius
24et persequebatur eum in descensu Bethoron usque in campum et ceciderunt ex eis octingenti viri reliqui autem fugerunt in terram Philisthim
25et cecidit timor Iudae ac fratrum eius et formido super omnes gentes in circuitu eorum
26et pervenit ad regem nomen eius et de proeliis Iudae narrabant omnes gentes
27ut audivit autem Antiochus sermones istos iratus est animo et misit et congregavit exercitum universi regni sui castra fortia valde
28et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis ut essent parati ad omnia
29et vidit quod defecit pecunia de thesauris et tributa regionis modica propter dissensionem et plagam quam fecit in terra ut tolleret legitima quae erant a primis diebus
30et timuit ne non haberet et semel et bis in sumptus et donativa quae dederat ante larga manu et abundaverat super reges qui ante eum fuerant
31consternatus erat animo valde et cogitavit ire in Persidem et accipere tributa regionum et congregare argentum multum
32et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali super negotia regia a flumine Eufraten usque ad flumen Aegypti
33et ut nutriret Antiochum filium suum donec rediret
34et tradidit ei medium exercitum et elefantos et mandavit ei de omnibus quae volebat et de inhabitantibus Iudaeam et Hierusalem
35ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israhel et reliquias Hierusalem et auferendam memoriam de loco
36et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum et sorte distribueret terram eorum
37et rex adsumpsit partem exercitus residui et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo et septimo et transfretavit Eufraten flumen et perambulabat superiores regiones
38et elegit Lysias Ptolomeum filium Dorimini et Nicanorem et Gorgiam viros potentes ex amicis regis
39et misit cum eis quadraginta milia virorum et septem milia equitum ut venirent in terram Iuda et disperderent eam secundum verbum regis
40et processerunt ut irent cum universa virtute sua et venerunt et adplicuerunt Ammaum in terra campestri
41et audierunt mercatores regionum nomen eorum et acceperunt argentum et aurum multum valde et pueros et venerunt in castra ut acciperent filios Israhel in servos et additi sunt ad eos exercitus Syriae et terrae alienigenarum
42et vidit Iudas et fratres eius quia multiplicata sunt mala et exercitus adplicabat ad fines eorum et cognoverunt verba regis quae mandavit populo facere in interitum et consummationem
43et dixerunt unusquisque ad proximum suum erigamus deiectionem populi nostri et pugnemus pro populo nostro et sanctis nostris
44et congregatus est conventus ut essent parati in proelium et ut orarent et peterent misericordiam et miserationes
45et Hierusalem non habitabatur sed erat sicut desertum non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius et sanctum conculcabatur et filii alienigenarum erant in arce ibi erat habitatio gentium et ablata est voluptas ab Iacob et defecit ibi tibia et cithara
46et congregati sunt et venerunt in Masefat contra Hierusalem quia locus orationis erat in Masefat ante Israhel
47et ieiunaverunt illa die et induerunt se ciliciis et cinere in capite suo et destituerunt vestimenta sua
48et expanderunt librum legis de quibus scrutabantur gentes similitudinem simulacrorum suorum
49et adtulerunt ornamenta sacerdotalia et primitias et decimas et suscitaverunt nazoreos qui impleverant dies
50et clamaverunt voce magna in caelum dicentes quid faciemus istis et quo eos ducemus
51et sancta tua conculcata sunt et contaminata sunt et sacerdotes tui in luctu et humilitate
52et ecce nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant tu scis quae cogitant in nos
53quomodo poterimus subsistere ante facies illorum nisi tu adiuves nos
54et tubis exclamaverunt voce magna
55et post hoc constituit Iudas duces populi tribunos et centuriones et pentecontarcos et decuriones
56et dixit his qui aedificabant domos et sponsabant uxores et plantabant vineas et formidolosis ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem
57et moverunt castra et conlocaverunt ad austrum Ammaum
58et ait Iudas accingimini et estote filii potentes et estote parati in mane ut pugnetis adversus nationes has quae convenerunt disperdere nos et sancta nostra
59quoniam melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostrae et sanctorum