I Maccabees

Chapter 2

1in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte Modin
2et habebat filios quinque Iohannan qui cognominabatur Gaddis
3et Simeon qui cognominabatur Thasi
4et Iudas qui vocabatur Macchabeus
5et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur Apphus
6hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in Hierusalem
7et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorum
8sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilis
9vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorum
10quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eius
11omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est ancilla
12et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentes
13quo ergo nobis adhuc vivere
14et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valde
15et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discedere
16et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii eius constanter steterunt
17et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribus
18ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multis
19et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho oboediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eius
20ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum nostrorum
21propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias Dei
22non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera via
23et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regis
24et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aram
25sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxit
26et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio Salomi
27et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post me
28et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quaecumque habebant in civitate
29tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in desertum
30ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos mala
31et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multi
32et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorum
33et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetis
34et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorum
35et concitaverunt adversus eos proelium
36et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occulta
37dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nos
38et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominum
39et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valde
40et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terra
41et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultis
42tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in lege
43et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentum
44et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderent
45et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt aras
46et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israhel in fortitudine
47et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus in manu eorum
48et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatori
49et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationis
50nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrum
51et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternum
52Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiam
53Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegypti
54Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeterni
55Iesus dum implet verbum factus est dux Israhel
56Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatem
57David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saecula
58Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelum
59Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flamma
60Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum
61et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmantur
62et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis est
63hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius periet
64vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritis
65et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit pater
66et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populi
67et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestri
68et retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legis
69et benedixit eos et adpositus est ad patres suos
70et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno