1hic liber mandatorum Dei et lex quae est in aeternum omnes qui tenent eam ad vitam qui autem dereliquerint eam in mortem
2convertere Iacob et adprehende eam ambula per viam ad splendorem eius contra lumen eius
3ne tradas altero gloriam tuam et dignitatem tuam genti alienae
4beati sumus Israhel quoniam quae Deo placent nobis manifesta sunt
5animaequior esto populus Dei memorabilis Israhel
6venundati estis gentibus non in perditionem sed propter quod in ira ad iracundiam provocastis Deum traditi estis adversariis
7exacerbastis enim eum qui fecit vos Deum aeternum immolantes daemoniis et non Deo
8obliti autem estis eum qui nutrivit vos et contristastis nutricem vestram Hierusalem
9vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis et dixit audite confines Sion adduxit enim mihi Deus luctum magnum
10vidi enim captivitatem populi mei filiorum meorum et filiarum quam superduxit illis Aeternus
11nutrivi enim illos cum iucunditate dimisi autem illos cum fletu et luctu
12nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei
13iustitias autem ipsius nescierunt nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei neque per semitas veritatis eius cum iustitia ingressi sunt
14veniant confines Sion et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum quam superduxit illis Aeternus
15adduxit enim super illos gentem de longinquo gentem inprobam et alterius linguae
16qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt
17ego autem quid possum adiuvare vos
18qui enim adduxit super vos mala ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum
19ambulate filii ambulate ego enim derelicta sum sola
20exui me stola pacis indui autem me sacco obsecrationis et clamabo ad Altissimum in diebus meis
21animaequiores estote filii clamate ad Dominum et eripiet vos de manu principum inimicorum
22ego enim speravi in Aeternum salutem vestram et venit mihi gaudium a Sancto super misericordia quae veniet vobis ab Aeterno salutari nostro
23emisi enim vos cum luctu et ploratu reducet autem vos mihi Deus cum gaudio et iucunditate in sempiternum
24sicut enim viderunt vicinae Sion captivitatem vestram sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo quae superveniet vobis cum honore magno et splendore aeterno
25filii patienter sustinete iram quae supervenit vobis persecutus est enim te inimicus tuus sed cito videbis perditionem ipsius et super cervices ipsius ascendes
26delicati mei ambulaverunt vias asperas ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis
27animaequiores estote filii et proclamate ad Deum erit enim memoria vestra ab eo qui ducit vos
28sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo decies tantum iterum convertentes requiretis eum
29qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra
30animaequior esto Hierusalem exhortatur enim te qui te nominavit
31nocentes parebunt qui te vexaverunt et qui gratulati sunt in tua ruina punientur
32civitates quibus servierunt filii tui punietur quae accepit filios tuos
33sicut enim gavisa est in tua ruina et laetata est in tuo casu sic contristabitur in sua desolatione
34et amputabitur exultatio multitudinis eius et gaudimonium eius erit in luctum
35ignis enim superveniet ei ab Aeterno in longiturnis diebus et habitabitur a daemoniis in multitudinem temporis
36circumspice Hierusalem ad orientem et vide iucunditatem a Deo tibi venientem
37ecce enim veniunt filii tui quos dimisisti dispersos veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem in verbo Sancti gaudentes in honorem Dei